

Epistola I B. Joannis*
Caput 5: Versus 10
Qui credit in Filium Dei.Is intelligit Patrem veracem in testimonio Filil. Qui non credit, dicit Patrem esse mentitum. Frustra igitur dicunt Judaei se credere in Patrem, quandiu contemnunt Christum.In Filium.Quia Pater testatur de Filio, credamus in Filium. Quia qui ita credit in Filium, ut bene optando tendat in ipsum habet testimonium Dei in se, quasi dicat: De eo etiam testatur Deus, quod ipse sic credens erit in numero filiorum Dei, ipso Filio suis ita pollicente:Si quis mihi ministraverit, honorificabit illum Pater meus[Joan. 12.]. Si ergo Deum testem tuae fidei habueris, quid te hominum infamia vel persecutio laedit?Si Deus pro nobis, quis contra nos?[Rom. 8.]